- METROPOLIS
- METROPOLISurbs Phrygiae magnae apud Meandrum fluv. Episcopalis sub Archiepiscopo Ephesino: Sed haec in Ioniâ est inter Ephesum, et Smyrnam. Baudrando Metropolis, urbs duplex est, una Phrygiae magnae, ad Maeandrum, Episcopalis sub Archiepiscopo Antiochiae Pisidiae, a qua 60. mill. pass. distat in Circium. Altera in Lydia, ad Caystrum fluv, in ipso limite Ionia, Episcopalis sub Archiepiscopo Ephesino, 20. mill. pass. ab Epheso in Caeciam, et 50. a Smyrna in Eurum, Porpuli Metropolita. Plin. l. 5. c. 29. Fuit et Metropolis Thessaliae urbs, inter Gomphos, et Pharsalum, Caes. l. 3. Bell. Civ. c. 80. Item Sarmatiae Europaeae, Ptol. Decem Metropoles numerat Steph. Coeterum primae hodie memoria non exstat, nisi forte invico Tourbale dicto: quod nomen ex Metropolis corruptum suspicatur Sponius, Itiner. Graeciae Part. 1. p. 318. Alias Metropolis quid significet Historicis Politicisque, notum: Civitatem nempe primariam, quam, velut Matrem filiae, (ut in Sacris dicuntur passim) respiciunt minores, Germ. Haupstatt. Hanc munitam esse, ut tempore belli minores perfugium eô habeant, volunt Politici. Iidem in eadem requirunt, ut in uno Regno, vel Republica nobili non sit, nisi una, per excellentiam sic dicta: Ut sic populosa, cum ad Maiestatem conciliandam, tum ad Magistratum defendendum: Ut sit Sacrarium Iuris et Religionis, adeoque omnium facultatum doctissimis Viris instructa, ad quos velut Oracula in rebus dubiis subditi confugere queant: Ut sit splendidis exornata adisciis, pro Maiestate Pincipis ac Magistratus: et Custos tandem Archivi, h. e. documentorum publicorum, Iuris publici, Legum fundamentalium, Actorum et Historiarum Reip. quae semper ad manum esse Magistratui debent. M. Frid. Wendelinus Institut. Politic. l. 1. c. 6. Vide quoque in voce Urbs. Hinc Metropolites seu Metropolitanus, Archiepiscopus est, quod praesideat illi civitati, quae coeteris civitatibus, in eadem provincia constitutis, quodammodo mater sit, dictus, Rhabanus de Institut. Cleric. l. 1. c. 5. Cum enim primi Episcopi pares essent et unum haberent Episcopatum, ac a communi concilio Ecclesiae eiusdem provinciae per Synodos regerentur; dein Metropolitarum seu Archiepiscoporum nomina nata sunt. Erat autem horum officium Synodos provin ciales convocare, iisque praesidere et recens electos Episcopos confirmare: ut primitus honore potius, quam potestate, reliquis Episcopis maiores essent. Postmodum, cum a Constantino plures provinciae in unam dicecesin redigerentur; supra ipsosmet constituti sunt Patriarchae seu Primarii, Exarchi Dioecesium dicti, de quibus infra dicemus. Vide Franc. Burmannum Synopsi Theolog. Christ. Part. I. l. 8. c. 13. §. 14. ut et supra aliquid, ubi de Legatis a Latere; ac infra voce Primae. Inde Metrapolitanae literae, apud Hincmarum Remens. Opusc. 17. pro litteris, quae ab Archiepiscopo Clericis dantur, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.